- LYTIERSA
- LYTIERSAGraece Λυτιέρσης, messorum carmen, apud Theocritum, dictum a Lytiersa, fil. notho Midae Regis. Qui cum Celaenas habitâsset, agrorumque cultui praeter modum esset deditus, viatores ad convivia invitatos cogere solitus, ut secum essent in opere messorio, pigriores etiam verberibus afficere; imo et, ut nonnulli addunt, defatigatione sopitos obtruncare, eorumque capitibus abiectis, tum inter manipulos conditis cadveribus, canere, legitur. Alii in messe, nimio studio captum atque delaslatum labore interiisse: Quidam ab Hercule interfectum dicunt; quod temporum supputatione redarguitur. Quocumque fato usus sit, illud constat, colonos ad patris solatium lugubrem cantum condidisse, quem posteri anniversario cultu ad aras meslorias, apud Phrygas celebrarent. Quemadmodum Maryandeni simile quid fecêre in memoriam pueri Borci vel Borimi, Upii Regis filii, qui a messoribus aquarum missus nusquam comparuit. Vetustissimam nem pe consuetudinem tenuisse, quâ priscorum Regum liberi armentorum custodiis apponerentur, palam est ex fabula de Paride et Ganymede; magis, ex Sacra Hist. de Patriarchis. Vide Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.